ARIETINA Cornua

ARIETINA Cornua
ARIETINA Cornua
Iovi Ammoni in nummis afficta, uti vidimus supra ubi de Ariete Zodiact signo. Sed et icuncula Mosis antiquitus expresla in lamina aeris rotunda, haud pridem Shenae, in agro Surreiensi, circa nonnem a Londino lapidem, inter rudera reperta est; quae erasia admodum et ponderis paulo amplius dodrantis unciae; unâ parte verba prae se fert Hebraica, quae Latine sonant. Non erunt tibi Dii alient cor am facie mea, desumpta ex Decalogo, Alterâ parte Mosis visitur imago, arictinus cornibus insiguis: Nec capillus eius, aut aliquod regmen capitis viderut. An ratio insit aliqua cornutae illius faciei, quae Mosi tribui solet, viderine qui operae pretium ducerint. Sed in figuris eius corautis, erigi solent, ut Panum et Satyrorum aut caprcolorum, non incurvari, ut arietum, atque Iovis Hammoni, cornua. In pictura scil. Christianorum, qui ex eo, quod in vulgata habetur de Mose, Exod. c. 34. v. 29. et 35. Ignorabat, quod cornuta esset facies sua et videbar faciem egredientis Moysi esse cornutam, bicornem Mosen pingunt. Sed rident cornua illa Iudaei, quibus verba Hebraea sonant, Splenduit. seu radiavit cutis faciel eius. Nec alium existimant Viri docti fuisle Interpretis vulgati sensum, utcumque Pictores Sculptoresque atque ii, a quibus docentur, illum interverterint. Nam lucis radii cornua velut imitantur et Hebr. το Gap desc: Hebrew tam haec, quam illos, notat. Quo facit, quod diserte Paulus 2. Corinth. c. 3. v. 7. την` δόξαν τοῦ προσώπου αὐτοῦ, Gloriam vultus eius, radios illos faciei Mosia nuncupart. Videtur autem lamina haec potitis quam nummus Christiani alicuius opus, forrean ideo anre saecula aliquod factum, ut officiosi munetis vice inserviret ad Iudaeos aliquos sive demerendos sive ad Christianismum civiliter mvitandos, Ioanni Seldeno, qui iconem dius exhibet, de Iure Nat. et Civ. iuxia Diseipl. Ebraeor. l. 2. c. 6. Ceterum Arietinum cornu. seu buccina arietina in Sacris celebris, cuius clangor in Iubilaeo, qui ad Hebr. eius nomine nonnullis dictus est, ut infra videbimus, personuit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CORNU — proprie de quadrupedibus. Plin. l. 11. c. 37. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentum variis data sunt modis: sed quae iure cornua intelligantur, quadrupedum generi tantum Nec alibi maior naturae lascivia lusit animalium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HAMON — I. HAMON Iovis cogn. qui in arena putatur inventus, quae Graece hoc nomine ἄμμος appellatur: Ei cornua affiguntur arietis, a genere pecoris, inter quod inventus est. Mela de Cyrenaica, l. 1. c. 8. In ea Ammonis oraculum, Plin. l. 5. c. 5. Mirum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BICORNIS — Arabibus Alexander M. cognominatur, non tam ob partum Orientis et Occidentis Imperium, quam a cornuta eius effigie, nummis exhibita, ut Iovis Ammonis filius agnosceretur. Muhamed Alferganus ex versione Golii: Romani et Syri aeram deducunt ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORNU Arietinum — vide supra Arietina cornua, et infra Iubilaeus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARIES — I. ARIES Danieli visus c. 8. v. 3. qui cornibus suis omnes orbis partes ita impetebat, ut nullus ei obsisteret, Persarum Rex est: qui sedisse dicitut ad Euleum, quia Susa, Regni Metropolis, ad eum amnem sita erat; et cornua duo habuisse, h. e.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UNGULUS — singulare Armillae genus brachiô suspendi solitum. Ita enim Pacuvius apud Festum. Suspensum in laevo brachio ostendo Ungulum. Et Nonius Repugnanti ego porro hunc vi detraxi ungulum. Oscorum linguâ Annulum hâc voce denotari, scribit Festus et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”